Harrius Potter et Philosophi Lapis (Harry Potter en latín)


Harrius Potter et Philosophi LapisAutora: J.K. Rowling
Editorial: Bloomsbury
Fecha publicación: 7 Jul 2003
ISBN 0747561966

Traducido por Peter Needham

Caput Primum. Puer Qui Vixit

Dominus et Domina Dursley, qui vivebant in aedibus Gestationis Ligustrorum numero quattuor signatis, non sine superbia dicebant se ... ratione ordinaria vivendi ...uti neque se paenitere illius rationis. in toto orbe terrarum vix credas quemquam esse minus deditum rebus novis et arcanis, quod ineptias tales omnino spernebant.

Dominus Dursley praeerat societati nomine Grunnings, quae terebras fecit.vir erat amplus et corpulentus nullo fere collo, maximo tamen mystace.

Domina Dursley erat macra et flava et prope alterum tantum colli habebat quam alii homines, quod magno ei usui fuit quod tantum tempus consumebat in collo ... super saepes hortorum ... porrigendo, finitimos inspiciens.

Durslei ... filium parvum nomine Dudley habebant nec usquam ...eorum sententia ...erat puer splendidior.

Durslei omnia habebant quae volebant, sed rem quandam occultam tenebant, et maxime timebant ne quis hoc secretum cognosceret. putabant enim id fore intolerabile si quis ... de Potteris ... certior fieret.

Domina Potter erat soror Dominae Dursley, sed aliquot iam annos altera cum altera non convenerat; re vera Domina Dursley simulabat se non habere sororem, quod soror et coniunx eius, vir nefarius, erant omnibus modis dissimiles Dursleis.

Durslei horrescebant rati quid dicturi essent finitimi si in viam suam advenirent Potteri.

Durslei sciebant Potteros quoque filium parvum habere, sed eum ne viderant quidem. hic puer erat alia causa cur Potteros arcerent; nolebant enim filium suum Dudleum puero tali familiarem esse. ubi Dominus et Domina Dursley experrecti sunt illo die Martis obscuro et tenebroso quo incipit narratio nostra, caelum nubilum externum haudquaquam ominabatur res novas et arcanas mox ubique eventuras esse.

Dominus Dursley bombiebat dum fasciam hebetissimi coloris eligebat idoneam ad negotia gerenda et Domina Dursley animo contento garriebat dum Dudleum ululantem cogebat in sellam altam ascendere quasi cum eo luctaretur. nemo eorum animadvertit strigem magnam fulvi coloris praeter fenestram volitantem. octava hora et dimidia, Dominus Dursley chartarum thecam sumpsit, basium brevissimum in genam Dominae Dursley impegit et conatus osculo valedicere Dudleo rem male gessit, quod Dudley nunc tumultuabatur et cerealia sua in parietes iaciebat. "furcifer parvulus," cachinnavit Dominus Dursley domo egressus. in autocinetum ascendit et retro vectus est e gestatione numeri quattuor. in angulo viae primum animadvertit signum rei novae - felem chartam geographicam legentem. per secundum, Dominus Dursley non intellexit quid vidisset - tum subito motu caput convertit ut rem rursus inspiceret. feles maculosa stabat in angulo Gestationis Ligustrorum, sed nusquam erat charta geographica. quidnam animo conceperat? scilicet lux oculos suos fefellerat.

Dominus Dursley punctum temporis connivuit et tum felem contemplavit. invicem feles contemplavit eum.

Dominus Dursley, dum circum angulum et adversa via vehebatur, in speculo felem intuebatur, quae nunc legebat signum inscriptum verbis Gestatio Ligustrorum -
immosignum inspiciebat - feles enim poterant legere nec chartas nec signa.

Dominus Dursley se paulum concussit et felem ex animo summovit. vectus ad oppidum nihil cogitabat nisi copiam magnam terebrarum quam sperabat clientem illo die imperaturum esse. sed in margine oppidi, terebrae ex animo eius re alia expulsae sunt. dum sedet, ut mane fieri solet, inter vehicula impedita non potuit facere quin animadverteret multos adesse homines novis indutos vestibus. homines palliatos.

Dominus Dursley non potuit ferre homines ridiculis indutos vestibus - eius modi quas iuvenes gerebant! credebat id esse aliquid novi et stulti. rotam gubernatoris leviter digitis pulsavit et oculis discernit turbam monstrorum illorum prope adstantem. commoti inter se susurrabant. iratus Dominus Dursley animadvertit duos non admodum esse iuvenes; nempe illum esse seniorem quam se, et pallium smaragdinum gerebat! quantam impudentiam! sed tum incidit in mentem eius id posse esse dolum aliquem ridiculum - scilicet pecuniam corrogabant ad aliquid ... ita vero, rem acu tetigerat. vehicula moveri coeperunt, et paucis post minutis Dominus Dursley advenit in stationem societatis Grunnings, animo rursus in terebras intento.