MONVMENTA VIAEQVE. Conventus in honorem et memoriam Iohannis Ørberg


Aloisius Miraglia | Roma monumentaviaeque.eu 11/05/2010

Conventus in honorem et memoriam Iohannis Ørberg. Romae, a die IX ad diem XVI m. Iulii a. MMX.

Historia testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis (Cic. De or. 2, 9, 36).
Longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla (Sen. Ep. ad Luc. 6, 5).

Cum Academiae Vivarii novi sodales Romam, in Urbem aeternam, haud ita pridem Lares transtulissent, non abs re novum ibidem instituere conventum iudicarunt, qui esset cum de viis rationibusque linguae Latinae docendae efficacioribus reddendis, tum etiam de litterarum operibus eorumque momento ad iuvenum potissimum animos informandos totamque hominum societatem pro virili iuvandam.

Mane igitur, plerumque in Academiae Vivarii novi sede, methodi excutientur ac monstrabuntur docendi sive recentiores sive vetustiores et iam ab humanistis, qui dicuntur, in usum inductae. Post meridiem vero, saepe in magnificentissimis villis renascentium artium aetate aedificatis, de litterarum monumentis disputabitur ipsorumque scriptorum sive antiquiorum sive recentiorum opera excutientur.

Nam, ut Iohannes Caselius belle scripsit, hinc adolescens ingenuus, ingenio abundans, et vestigiis ducis periti ingrediens, non solum sermonem Romanum plene cognoscere, sed et sublimiora perdiscere bene poterit; illinc pro certo habemus nihil esse in natura rerum, quod ita mores erudiat, ut litterarum studia, nihil tam in omnes partes fusas utilitates habere, quam humanitatem et doctrinam.

VINCULA:

  • Ordo rerum agendarum
  • Index moderatorum
  • Loca lustranda
  • Scheda qua nomen detur
  • Archivado en: