Michael von Albrecht. De lingua Latina viva voce discenda

Oratiunculae Matritenses scriptorum Latinorum testimoniis illustratae, habitae mense Augusto anni MMXIV initio cursus illius Matritensis cui nomen CAELVM.

Oratio prior

De Latine discendi loquendique initiis

1 Prooemium

Libenter, sodales, huc veni, quia, ubicumque Latine loquuntur, ille terrarum mihi praeter omnes /angulus ridet (Hor. carm. 2, 6, 13). Quare magna habenda est utrique Antonio et Danieli et Isabellae omnibusque collegis gratia, quod id curant, ut loca atque tempora creentur, quibus tantum Latine loquamur et quod loca elegerunt tam veneranda tamque amoena. Quamquam vereor ne non desint, qui nos mente captos esse dicant. Quibus audacter verbis Horatianis respondere poterimus: dulce est desipere in loco (carm. 4, 12, 28). Hodie autem de proverbiis sive sententiis versibusque memorialibus Latinis ad Latine loquendi initia pertinentibus pauca dicam. Quis enim nescit linguam Latinam mira quadam brevitate atque elegantia excellere, et in litteris Latinis tot inveniri breviter et commode dicta, ut saepissime exclamare cogamur: nullum est iam dictum, quod non sit dictum prius! (Ter. Eun. 41). Non tamen vos tenebo longis ambagibus aut definitionibus, sed ea, quae de Latine loquendi quasi incunabulis dicam, passim sententiis Latinis illustrabo.

Michael Von Albrecht. de Lingua Latina Viva Voce Discenda by Agamador

 

>> DESCARGAR ARCHIVO De lingua Latina viva voce discenda

 

Archivado en: