Lustratio Musei Picasso, Malacae


[Imago excerpta e www.museopicassomalaga.org]

Redacción 20/10/2019

Proximis diebus plura de nomen dando apud www.culturaclasica.com/novaeviae

Circulus Mane Latinum Malacitanum, qui linguas antiquas fovet, die decimo septimo mensis Novembris Museum Picasso lustraturus est.

Museum Picasso sedem habet in Palacio de Buenavista urbis malacitanae. In media urbe antiqua situm, hoc aedificium est inter optima exempla artis architectonicae decimi sexti saeculi in Hispania meridionali, ubi elementa aetatis Renascentium artium et Hispani generis aedificandi (nuncupatum mudéjar) aptissime una adhibentur.

Museum ortum est voluntate ipsius Pauli Picasso, qui tabulas pictas in urbe natali ostendere optabat. Post nonnullos inceptos sine succesu a pictore et propinquis, museum tandem conditum est anno MMIII ex operibus praebitis a Christine et Bernard Ruiz Picasso, nuru et nepote pictoris, quae fundamenta musei sunt.

Vt patet, Picasso rationem pingendi et sculpendi praedecessorum mutavit. Inter tabulas inveniemus nonnullas quae ad artes antiquitatis (more picassiano) animum referunt. In conclavibus musei Gratiae, Minotaurus, Faunus, Miles Graecus et alia opera spectari possunt, quae mystagogi Latine explanabunt. In parva lustrationis parte etiam Graecam linguam audiri poterit.

Lustrationis indicia: 

Moderatores: Mane Latinum Malacitanum et Consociatio Cultura Clásica.

Participes: homines qui conventui Novae Viae II intersunt. Oportet autem nomina dare in quaestionibus a moderatoribus missis.

Locus conveniendus: ante Theatrum Romanum (via Alcazabilla), die XVII Novembris.

Hora:

  • Primus et secundus grex 10:00.
  • Tertius grex 10:30.

Pretium:

  • Omnes magistri tesseram exhibentes: gratis.
  • Discipuli Vniversitatis Malacitanae tesseram exhibentes: gratis.
  • Discipuli usque ad XXVI annos nati et homines plus quam LXV annos nati tesseram exhibentes: VI eurones
  • Ceteri: VIII eurones
Archivado en: