Seminarium latinum “IO SATVRNALIA” apud Scholam Humanisticam


Schola Humanistica 23/01/2020

Patavi, diebus 23-25 m. Februarii 2020

In extremos Carnelevalis dies conventum indicimus, in quo tractabitur quicquid scurrile aut mimicum per huiusmodi ferias fieri solet. Id enim tempus nos admonet de Saturnalibus, per quae Romani convivia ac viscerationes factitabant, dum alea, risu, compotationibus hilaritatem producunt. Tum moris erat ut domini servis cenas apponerent, memoriam refricantes aetatis aureae, qua inter mortales nullum fuisset census dignitatisve aut fortunarum discrimen.

Feriae autem personatae, quas Christiani Carnisprivii vel Carnelevalis nomine celebrant, ideo institutae sunt, ut homines in lasciviam diffunderentur ac postremo iocis satiati facilius Quadragesimam tolerarent. Vis tam Saturnaliorum quam Carnelevalis eadem erat: ut in his, sic in illis ludis perinde erat ac si terminis rerum humanarum revulsis ordines, honores, artes inter se commisceri sursumque deorsum versari viderentur. In his scholis, multa mirabilia ex litteris Latinis omnium aetatum delibantes, quaeremus quae sit intima medulla cum Saturnaliorum, tum Carnisprivii. Atque in hoc elucet, quaenam sit ea pars animi humani quae nos impellit, habitu moribusque nostris depositis, aliena vestimenta alienasque personas induere. Vultisne personati scholas audire? Per nos licet! Si vobiscum quaeritis quam induatis personam, scitote tempore scholarum extremos Carnelevalis dies Venetiis celebratum iri. Quo si vos contuleritis, non deerit vobis copia exemplorum, quae imitemini.


Quando, ubi?

Patavi, a die 23 ad diem 25 m. Februarii 2020, in deversorio c.n. Job Campus, Via Giambattista Belzoni, 146.

Quid simus acturi:
Die Solis 23
• 11:00 – 11:30 orationes aditiales
• 11:30 – 13:00 schola
• 13:00 – 15:30 prandium, meridiatio
• 15:30 – 17:00 schola
• 17:00 – 17:30 pausa
• 17:30 – 19:00 schola
Die Lunae 24
• 09:30 – 11:00 schola
• 11:00 – 11:30 pausa
• 11:30 – 13:00 schola
• 13:00 – 15:30 prandium, meridiatio
• 15:30 – 17:00 schola
• 17:00 – 17:30 pausa
• 17:30 – 19:00 schola
Die Martis 25:
• 09:30 – 11:00 schola
• 11:00 – 11:30 pausa
• 11:30 – 13:00 schola
• 13:00 – 15:30 prandium, meridiatio
• 15:30 – 17:00 schola
• 17:00 – dimissio participum

NOMEN DARE LICET USQUE AD DIEM 7 M. FEBRUARII 2020

Quinam in numerum participum admittuntur?
Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum latinarum legere atque usum linguae latinae perpolire cupiunt.

Qua lingua scholae habebuntur?
Lingua latina.

Quot horas scholae agitabuntur?
Quindecim.

Quibus condicionibus interesse potero?
Ut intersis, satis est te leges sermonis latini perspectas habere.

Totius seminarii pretium:
178 nummi europaei. Pretium deminutum: qui ante diem 25 m. ianuarii nomen dederint, pro 178 nummis 125 nummos solvent.

Pretium pernoctationis atque ientaculi:
Cubiculum simplex, ientaculum: (40 nummi europaei singulis noctibus).
Lectus in cubiculo duplici, ientaculum: (35 nummi europaei singulis noctibus).

FUENTE: SCHOLA HUMANISTICA -LATINE-ITALIANO-

Archivado en: 
Temas relacionados: