Prope Romam schola sita est, in quam iuvenes ex toto terrarum orbe conveniunt ut Latine loquantur

DI ANGIOLA CODACCI-PISANELLI L'Espresso 03 febbraio 2020


Adulescentes ex America, ex Asia, ex Africa oriundi, in villam Falconeriam congregantur, quibus in aedibus humanitati omnium gentium consecratis, arti poeticae, ludis scaenicis, naturali atque morali philosophiae sedulo incumbunt

Sebastianus, adulescens oriundus ex Civitatibus foederatis Americae septentrionalis (vulgo USA), hoc anno peracto ad Universitatem studiorum Principetonianam commeabit, necdum tamen animum induxit, quaenam studia capessere velit. Am Dong, natione Sinensis, potius "Serenus" appellari vult, quae est eius nominis interpretatio. Ionut vero Dacus est, idest in finibus Dacoromaniae natus. Hi omnes in nitenti Villae Falconeriae vestibulo per risum iocosque sermocinantur, haud secus atque ceteri iuvenes, quicumque in qualibet schola una degunt. Hi tamen ideo a ceteris differunt, quod Latine inter se colloquuntur.

At discipulis Vivarii novi cum studiorum causa, tum etiam in cottidianis negotiis lingua veterum Romanorum in usu est: ii primo mane carmina Horatii Catullive canentes diem incipiunt, paulo ante mediam noctem cum ludis scaenicis finiunt. Interea scholas grammaticas audire, historicos philosophosque lectitare, carmina symphoniacis modulari, studiis modo, modo otio vacare, itinera suscipere, spectacula apparare, in prandio, in cena accumbere, eaque omnia Latine tantum, etiam dum linguam Graecam discunt, ad quod libro Oxoniensi utuntur ad vividam exercitationem accomodato, necnon modos musicos audiunt, ab Eusebio Toth Hungaro in usum Tyrtarionis, concinentium chori, compositos. «Nomen», inquit ille, «in honorem duorum poetarum, apud Graecos perillustrium, inditum est: una ex parte Tyrtaei, qui Lacedaemoniorum bella cecinit, altera Arionis, qui pacis studiosior vel delphinos cantu domuisse fertur».

 

Victus in Academia modicus modestusque est: concentibus classicis dumtaxat indulgetur, fumo vinoque abstinetur, usus telephoni ad necessaria reservatur, decus quoddam in vestitu ac moribus domi forisque tuendum. Sed perpetuus linguae Latinae usus haud difficulter observatur, quando iuvenibus undique terrarum oriundis haec una lingua communis est: nempe ab Austria ad Australiam, ab India ad Brasiliam; quin etiam ex gentibus non tam regione, quam opinione dissidentibus: nam hoc anno alii ex civitate Sinensium, alii ex insula Formosa venerunt; praeteritis ex Israele et ex Palaestina.

Animi autem quieti placidique sunt: Rosa, discipula ex Lyceo Sancti Philippi Moscuensis, «Perplacet», inquit, «id mihi, quod omnium gentium amicitias colo». Nimirum ab eius schola greges discipulorum huc bis in anno adventant, ut sese studiis penitus tradant. «Inter nos viget maxima concordia», inquit Aanandavardhan, qui ex Nepalia advenit, Latinitatis omnino expers, necdum, quid posthac facturus sit, omnino gnarus: nempe de re interrogatus breviter respondet «Nescio» idque ea vocis appellatione, quae restituta a plerisque habetur. Nec tamen multum interest, qua quisque utatur pronuntiandi ratione: hic enim omnes omnibus acceptae.

Igitur in hac sede, humanitati omnium gentium consecrata, nullum discrimen alium ab alio dividit: non civitas, non religio aut opes. Nimirum omnes discipuli hic mansitant stipendio academico munerati; eo disciplinae, librorum, victus, tecti, aut cuiuslibet rei impensas, prout cuique necesse est, sustinent. Aloisius Miraglia, totius consilii auctor princepsque, «Studium Latinitatis», inquit, «non est tantum ditioribus reservandum». Is praeterea discipulorum alios, qui olim a iudicibus Neapolitanis in eius tutelam commissi, dehinc laurea coronati sunt, aliumque etiam, qui ex intimo Malavio ereptus nunc doctor litterarum in Kentuckia fieri studet, laetus commemorat; deinde ait: «Advenae in nostros fines ingressi plerumque ad res agendas victitandi causa perducuntur; hinc ingenia, quae excellere poterant, per incuriam obscurantur». Quod periculum vix effugit Duilius Albanus, adulescens quattuor et viginti annorum, Genuensi solo potitus, cuius animus, tametsi ad philosophiam miro studio accendebatur, tamen a schola ad operam necessitate depulsus erat. Hic, cum olim nescioquid Senecae in reti omnium gentium quaereret, forte in Academiam incidit, locum mirabilem − ut ait ipse − supra quam sibi credibile rebatur. Nunc hic tertium iam annum agit, seque ad diploma impetrandum accingit.

At primo consilium condendi veluti virescentibus philosophis vivarii ortum est in insula Vivara, quae in sinu Neapolitano sita est. Hic in loco turbae vacuo annis saeculi proxime peracti septuagesimis Georgius Punzo, vir historiae naturali deditissimus, iuniores ad naturae contemplationem stimulabat. «Me tunc», inquit Miraglia, «discipulum in gymnasio linguae Graecae et Latinae taedebat pigebatque. Igitur mihi olim in Taciti interpretatione laboranti Georgius ille occurrit librumque postulavit; quem ubi conspexit, nullo confisus lexico, nihil secum artificiose volvens, statim Italice reddidit; ad hoc dixit sibi esse Latine loquendi consuetudinem, sic eam linguam in seminario Iesuitarum didicisse, ubi iuventutem suam ante bellum exercuerat. Ego vero rogitare, ut me quoque eam artem edoceret, brevi etiam mihi ipse persuaderi linguam Latinam a plerisque perperam doceri, quippe qui eam veluti corpus mortuum, membratim concisum tradant».

Consilium ergo suum Miraglia e veterum disciplina traxit (nam suam studiorum rationem Divus Ignatius a cultoribus humaniorum litterarum mutuatus erat), sed post etiam recentiorum inventis locupletavit: nempe adiunxit methodum quam Ioannes Orbergius, natione Danus, ad Latinitatem usu hauriendam comparaverat, necnon viam a Ioanne Rassias, cive Americano, ad discendas linguas vernaculas accommodatam. Hinc talis disciplina conflata est, de qua Catherina, discipula Ruthena, in hac Academia Tusculana perassidua: «Posthac», inquit, «quidquid animus profiteri voluerit, mihi utique magno usui erit»..

Sed ea, quae participes huius coetus animis sibi proposuerunt, aliis fulciuntur consiliis, ad quorum celsitudinem alii pari passu contendebant: nam ea tempestate Gerardus Marotta, vir iuris consultus, philosophiam veterum recentiorumque iuxta recipere studebat, ideoque Institutum studiis philosophiae provehendis Neapoli condiderat. Quod Miraglia XXXV annos per sodalicium frequentavit; hinc nisus prudentia consilioque Marottae et Ioannis Pugliese Carratelli, qui ei Instituto praesidebat, sua incepta perficere potuit. Dehinc Vivarienses, postquam annis saeculi praeteriti octogesimis conventus seminariaque multa agitavere, anno MCMXCV Montellae, in agro Abellinensi, scholae prima fundamenta iecerunt.

Verum anno MMXVI, postquam aliquamdiu Romae hospitio fluxo atque infido apud sacrificulos quosdam usi erant, tandem Lares suos Tusculi locaverunt. Academiae nomen Miraglia sumptum dicit a monasterio ubi medio quod dicitur aevo Cassiodorus intentus monumentis litterarum describendis degit; nempe in eo litterarum Vivario cultum humanitatis in Europa a certa ruina conservatum; ad hoc, nomen item monere illorum annorum, quos in insula Vivara exegerit.

Villa Falconeria hospitii ad C homines capax est, eaque per aestatem omnino repletur: tunc enim omnium generum auditores ad scholas accurrunt, quo se Latinitati discendae penitus totosque tradant. Horum, teste Miraglia, alii alia aetate sunt: a decimo ad octogesimum annum usque. Inde tertia pars impensarum Academiae tolerantur; alia pars ex librorum mercaturis comparatur (nam libri Orbergiani typis Vivarii novi editi in complures Italiae scholas mittuntur); reliquum privatorum munificentia et aliquibus subsidiis publicis corraditur. Principes rei publicae etiam sedem propriam Academiae concesserunt; nunc vero spes est brevi aliud aedificium traditum iri, quo discipulabus hospitia parentur. Nam nunc modo discipuli per annum commorantur; at continenter adventant mansitantque per hebdomadas greges ex Lyceis classicis, ubi puellae sunt plerumque numero superiores.

Quae tametsi pulcherrima sunt, asperius tamen aliquid declarant, quod opes, quas Itali in humanitatis cultu collocant, nihilo minus pessum ire possunt. Nam quicumque ex Vivario prodit, statim accipitur in Athenaeum Oxoniensem aliaque multas, quas Academia in societate numerat, perinde ac si primo anno studiorum inibi perfunctus esset. Nec tamen ii eodem loco in Universitatibus studiorum Italicis habentur, nedum in Athenaeo Turris virgatae, cuius luculentae quaedam aedes Montis Draconis a Vivario ambulantibus brevissimo itinere abest. Inde fit ut Itali, quotquot in Vivario studuere, suam secum asportantes doctrinam, ut multi alii, peregre discedant.

Quodsi Universitates Studiorum in Italia minus de Vivario curant, Lycea tamen magis magisque accenduntur, ut sui discipuli fructus huius incepti vel partim carpant. Nempe adulescentuli ex Lyceo Romano a ‘Caietano De Sanctis’ appellato, quo scholas operamque alternent, ludos scaenicos Graece parant, idque auxilio Gerardi Guzmán Mexicani, qui in Academia artibus theatricis moderatur. Alii vero studiis veluti peregre vacantes ad Vivarium migrant: in his Lucas anno MMXVIII Mediolano venit, viam ingressus ab illa vulgo "Intercultura" vocitata haud dissimilem, periculaque hoc anno privatus subibit. Hic quoniam in Lyceo disciplinis naturalibus deputato studebat, linguam Graecam ignorabat, mathematica pergrata habebat. Nunc vero volumen Archimedis, saeculo XVI typis editum, nullo lexico legit, idque omnino Graece.

At Universitates Studiorum in Italia ideo fortasse Vivarium minus curant, quod Latine loquentibus veluti mira conantibus parum fidunt. Quod professor Miraglia non omnino immerito factum esse arbitratur, quando annis saeculi praeteriti quinquagesimis fuere qui, immoderata, nimis alta cupientes, linguam Latinam in consuetudinem mortalium revocare studerent. «Sermo Latinus», inquit, «ut ad nos per litterarum monumenta manavit, etiam tum, vivo Cicerone, Horatio, Vergilio, procul a lingua cottidiana discesserat». Ergo in Academia Tusculana Latinitas non eo colitur, quo in numerum linguarum vernacularum adnumeretur, sed ut discipuli expedite et sine labore textus quam maxime diversos legere possint. Ad id tantum laboratur, cetera res ipsa expediet: scilicet quomodo concordia populorum per humanitatem cunctis communem instituatur, totiusque generis humani consortium pariat, quod non mercaturis pancosmiis, sed nobilioribus nitatur fundamentis, quaecumque sunt ubique a maioribus collata in communem hominum utilitatem.

De quo consilio professor Miraglia diu copioseque disserere, multa etiam facienda proponere consuevit: ut veterum sermones in patrimonium gentium a coetu, qui vulgo litteris compendiariis vocatur UNESCO, asciscantur, opus fundatum humanitati restituendae comparetur, institutum litteris humanis et naturalibus disciplinis pariter colendis hoc loco condatur, ubi tum Ciceronis, tum Galilaei atque Marconi memoria viva volitat, et praeterea officina physicorum ab Instituto investigatorum Italorum (vulgo CNR) administrata etiam nunc exstat.

Sed iam pridem in Vivario utrique disciplinae intenditur: nempe in curriculo studiorum non modo veteres Romani leguntur, verum etiam Copernicus, Galilaeus, Spinoza, Leibnitius. De quo Alanus, discipulus Congolensis «Praeclara», inquit, «per hanc institutionem comperimus, quae etiam extra fines Europae usui sunt». Propter hoc Vivarii sodales cum recentioribus Confucii asseclis operam sociaverunt, qui in Academia Serica nomine "Wenli" optima reperta ex philosophia Sinica, Indica occidentalique iuxta colunt.

At hic humanitatis studiosi ad bonas artes accenduntur supra quam cuiquam credibile est. Horum quidam per communionem vitae in loco aetatem agunt consiliisque nobilioribus opes operamque devovent. Hic olim edocti, iuniores nunc docent inter alios Ignatius Armella Mexicopolitanus, Iulianus Claeys Belga, Carolus Do Nascimento Brasilianus, qui etiam studiis musicis in facultate artium Bononiensi incumbit. Verum maior discipulorum pars in Athenaea docendi causa accipiuntur. Horum magnus est numerus toto in orbe terrarum: Maria Aloisia Aguilar linguam Latinam usu exercendam Valentiae docet; Alexis Belikov in Universitate Moscuensi litterarum perquisitionibus incumbit; Georgius Corbett in Collegio Trinitatis Cantabrigiensi; Patricius Owens in Collegio Wyomingensi.

Alexandra Olguin, genere Mexicana, sese scribendi arti dedidit, et postquam duos menses in Academia peregit, vitam sensit omnino renovatam. «Primo», inquit, «verbum Latinum noveram nullum; deinde Ciceronem, Senecam, Vergilium legere potui. Me horum submilitas ingeniorum una cum eleganti compositione in scribendo plurimum iuvit. Nunc mihi verba non modo pro adminiculis narrationis, verum ipsa veluti artis opera sunt, in quibus plurimi sensus latentes per linguam Latinam reserantur. Praeterea in Vivario marito meo primum occurri!» Nunc Antuerpiae habitat librumque scriptum edidit, quo quasi nova Ilias Mexicana narratur.

Sinenses autem Latinitatis cultores apud se habere cupide student: «Nam eorum historia», inquit Miraglia, «e duobus fontibus manat: alter in rei publicae documentis continetur, quae Sinice scripta a principibus censebantur; alter in relationibus nuntiorum Iesuitarum, qui eas Latine exararunt. Hic Romae plurima volumina sunt, lectoribus ex oblivione adhuc vindicanda». Quin iam lingua Latina ad Martis stellam spectare videtur: nam sunt in America qui, perscrutantes Frontini opera quaerant, quomodo aequae ductus inibi extruant ad eius rubentes solitudines irrigandas.

Ignatiio Armellae gratias agimus plurimas, cuius opera et studio hoc commentariolum in Latinum conversum est.

Archivado en: