Reginaldi Foster… in MEMORIAM

29/12/2020  Collegium Latinitatis

Die XXV huius mensis Reginaldus ille Foster, humanissimus linguae Latinae magister, in fata concessit. Magno ingenio doctrinaque praeceptor de Latinitate tota optime meritus est. Sua enim alacritate et humanitate effecit, ut litteras Latinas non pauci nunc colerent, quare magnopere nostrum Collegium laetatur. Quamvis quadraginta fere annos in Civitate Vaticana opus faceret, ad singulis e nationibus discipulos sermonem Latinum gratis docendos semper vacavit. Aliter ac ceteri istud sua studiorum ratione est consecutus, quae quidem his temporibus publici iuris facta est. Illud denique reliquum est, ut illum bonum virum in memoriam revocantes maximum illius praeceptum propalam significemus: auctoribus praeeuntibus linguam Latinam per usum discamus. In his, qui ita laboraverunt, ut auctorum Latinorum  utilitatem concivibus suis posteritatique commendarent, hodie numeratur. Sit tanto magistro levis, quin etiam levissima haec, quam mortales adhuc calcamus, terra.

FUENTE: Collegium Latinitatis

Temas relacionados: