Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XI. LA LUCHA CONTRA LOS SAMNITAS

28. Las horcas Caudinas:

     1. Sp. Postumius consul, cum bellum adversus Samnites gereret, in insidias inductus est. 2. Cum enim Luceriam, Apuliae urbem, cum exercitu peteret (incolis, bonis et fidelibus sociis, auxilium ferre volebat), in angustiis ab hostibus clausus est. 3. Tum Romani legatos miserunt, et illi a Samnitibus pacem petiere. 4. Samnitium dux pacem quidem Romanis concessit, sed iussit omnes milites Romanos sub iugum mitti. 5. Itaque consules ipsi primi sub iugum missi sunt, deinde milites. 6. Cum Romani ex angustiis exirent, lux eis ipsa morte tristior fuit. 7. Pudor enim maximus omnium animos invaserat. 8. Romam nocte intraverunt et se in aedibus suis abdiderunt.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.