Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XV. LA INTERVENCIÓN EN GRECIA

48. Flaminino proclama la independencia de las ciudades griegas (196 a. C.):

     1. Quinctius Flamininus Graeciae veterem statum reddidit: volebat enim Graeciam, sicut antiquis temporibus, non in servitute vivere, sed liberam esse. 2. Aderat ludorum isthmiorum tempus; ad eos Graeci universi convenerant. 3. Tum praeco processit, tuba silentium petivit, deinde haec verba magna voce dixit: 4. “Senatus populusque Romanus et Titus Quinctius Flamininus, postquam legiones Romanae Philippum regem ac Macedones superaverunt, nunc omnes Graeciae civitates liberas esse iubent.” 5. Ubi Graeci praeconem audiverunt, primum non crediderunt eius verba vera esse. 6. Deinde vero magnum gaudium omnium mentes invasit. 7. lngens Graecorum clamor aves, forte ea volantes, terruit: multae de caelo ceciderunt.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.