Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

VII. LAS LUCHAS INTERIORES

18. Retirada de la plebe y embajada de Menenio Agripa:

     1. Menenius Agrippa pacem inter nobilitatem plebemque fecit. 2. Nam postquam ad plebem missus est, quae Urbem reliquerat et in Montem Sacrum se contulerat, nihil aliud atque hoc ei narravit: 3. “Olim humani artus existimaverunt ventrem nimis pigrum esse. 4. Itaque manus ad os cibum non iam tulerunt neque os accepit datum cibum, nec dentes eum confecerunt. 5. Ventrem quidem punire cupiebant, sed ipsis quoque vires mox defuerunt. 6. Tum intellexerunt ventris operam esse necessariam et cum eo pacem fecerunt. 7. Eodem modo patres et plebs velut unum corpus aut simul interibunt aut simul valebunt.”

     8. Qua fabula Menenius Agrippa hominum mentes flexit: plebs in Urbem rediit. 9. Tum tribuni plebis facti sunt qui plebis libertatem adversus nobilitatis iniurias defendebant.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.